- AERA seu ERA
- AERA seu ERAitem Hera, Scriptoribus mediae aetatis supputatio est, numerus, computus: eo quod Veteres aera vocabant in rationibus, quae vulgus hodiernum Item appellat, quod primum est in notatione aerae. Rusus Festus in Breviar. Rer. gest. Populus Roman. moren sequutus Calculonum, qui ingentes summas aeris brevioribus exprimunt, res gestas signabo, non eloquar. Faustus Reiensis de Spirita S. l. 1. Sacer numerus dicitur, quia trecenti in aera sive supputatione signum Crucis etc. Isidorus, Per singulos Euangelistas numerus quidem Capitulis affixus adiacet; quibus numeris subdita est aera quaedam miniô notata, quae indicat, in quoto Canone positus sit numerus, cui subiecta est aera: v. g. si est aera prima, in primo Canone etc. Hinc abusive Aera pro capitulo, apud Bernaldum Presbyter. de reconcil. laps. p. 272. Hincmarus Remensis in ferculo Salomonis.Haec ut vobis nulla desit, Karle, gratia,Versuum mensura pandit atque aerarum quantitas, etc.Vide infra in voce Hera. Atque hinc rationem annos numerandi Hispanis olim familiarem, Aeram dictam nonnulli volunt. Alii tamen a voce Aes deducunt, quod in aere signato nota currentis anni imprimeretur. Quidam probabilius censent, dictionem hanc coaluisse, ex literis A. ER. A. i. e. Annus erat Augusti. huius enim Im peratoris principatu hic computus annorum coeperat. At Baronius Notis ad Martyrolog. Rom. adhaerens Dioni Cassio, opinatur ab aere collato hoc vocabulum ortum: Namque Augusti temporibus ex Hispania tam ingens monetae copia collecta fuerat, quae non solum triumpho, sed et ad resarcienda Urbis moenia ac aedificia sufficeret. A qua proin locuplete Hispanicae gentis pensitatione, Aera coepit dici annorum computus, qui a memorabili hoc facto initium sumpsit; et in Hispanicis Conciliis frequenter occurrit. Incepit autem haec Aera Car. Macro, in Consulatu Appii Claudii et Norbanis Flacci: desiitque in Regnis Hispaniae non simul et semel: sed in Aragonia A. C. 1359. in Castella, sub Iohanne I. Rege qui tum Segoviae Curiam habuit, A. C. 1383. in Lusitania denique A. C. 1415. a quo tempore aera seu anni Christi publicis instrumentis coepêre apponi. Vide LL. Partidas seu Alfonsinas part. 3. tit. 3. l. 7. At cur ab co anno initium sumpserint, multa Viri docti congessêre, tametsi vix inter se conveniant, cum veram rationem astequi haud promptum sit. Vide Auctores hanc in rem laudatos Car. du Fresne Glossar. et in voce Era. Addam saltem ex eodem Car. du Fresne, quod is die Aera Hispan. in Codice Ms. Biblioth. Thuan. scriptum reperit, Ut cognoscas, quota sit Era quôlibet annô, annis Domini Iesu Christi adde 28. et numerus, qui collectus fuerit, erit Era. Verbi gratiâ modo currit annus I. C. 1274. adde illis 28. et resultabit iste numerus 1302. talis erit praesentis anni, scilicet annô 1274. mutatur autem in Calendis Ianuarit, etc. Abrogatâ itaque hac Aerâ, coepit Aera Christi apponi, quae, notante Baroniô, primum adhibita est A. C. 527. quando post Iustinianum Imperat: Fasti Consulares defecerunt: primusque fuit Dionysius Exiguus, qui privatim a Nativitate Domini annos hôc annô numerare orsus est, ut plerique sentiunt. At Paulus Diaconus ab Incarnatione suum computum l. 17. notaverat, iam ab A. C. 492. sic enim ibi: Cessante iam Romanae Urbis imperiô, utilius aptiusque mihi videtur, ab annis Dominicae Incarnationis, supputationis lineam ducere. Vide infra in vocibus Incarnatio et Natrvitas, et plur ahanc in rem, praeter Auctores praefatos, apud Macros in Hierolexico. Tandem Aera quivis annus dictus est. Luithprandus in Legat. Armiger hunius (Imperatoris Constantinop.) sagitta calamo immissâ, aeram in Ecclesia ponit, quae prosequitur, quo nimirum tempore imperare coeperit, et sic aeram, qui id non viderunt, intelligunt. Sic apud Dudonem de Actis Norman. l. 3. p. 11. Transactâ denique duarum herarum intercapedine. Quomodo Francos olim annos numerâsse, colligitur ex Charta Hugonis Episcop. in Tabular. Ecclesiae Gratianopol. quae sic clauditur: Factâ carta istâ 4. Cal. Augusti, annô ab Incarnatione Domini millesimô, centesimô, Lunâ18. Indictione 8. Erâ millesimâ centesimâ octavâ, apud Car. du Fresne, et Salmas. ad Solin. p. 686. ubi de modo Veter. rationes suas per aera explicandi et mensuram areae per aera et calculos colligendi agens, aeram apud Epahroditum et Vitruvium Rusum, semper poni pro numero dato, atque hinc Nonium aeram, de numeri nota exponi, docet, Inde aream podismis suis adaerare, in Arceriani Fragm. h. e. mensuram eius per aera et calculos colligere, sicut Veteres consueverunt Agrimensores et Geodaetae, hodieque faciunt quidam Arithmeticae imperitiores. Ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.